WITSANTUM

WITSANTUM
WITSANTUM
voce German. portus Britannicus, ab arenae albdine dictus, seu potius Galliae portus, Britanniae adversus et proximus, unde in Britanniam insul. commodissimus traiectus est. Nunc Witsan, in quibusdam tabulis Wisan. Hunc portum lccium ait Camdenus, eumque portum, e quo in Britanniam traiectus erat. pridem obstructum esse, ob idque, ut antea Witsantum Gesoriaco successerat, sie in Wirsanti Iocum Calasium fuisse substitutum. In Comitatu Bononiae ponit eum Reginaldus Comes Bononiae, in literis suis A. C. 1200. datis, in Comitatu Gisnensi Guilielmus Abbas Andrensis in Chronico Monast. sui, ubi Burgum Withsand vocat. Prope hunc portum Rodolfus Gisnen sium Comes, apud Stronas Monasterium olim construxit. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • SAMBRA — fluv. Belgicae secundae, Notit. Imper. Romani an idem qui Sabis, vel Saba, vulgo la Sambre: an potius Samara, vel Samina, la Somme, in Oceanum influens? Sambre vero, locus est ad mare, non procul a Montibus S. Angiberti, inter Witsantum, et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SANGATA — turris et munitio Galliae, inter Witsantum portum et Calasium, hodiequeve Sangate: a voce San, vel Sant, sabulum, et Gata, quod foramen olim apud Morinos signisicavit. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”